233
28 EXPLICATIONES
CAP. V.
De potissima summaque rerum essentia.
Magi per suam sapientiam affirmarunt,
mnes creaturas ad vnitam substantiam
adducendas, quam suis mundationibus & pur¬
gationibus asserunt in tantam subtilitatem
ascendere, diuinamque naturam, & occultam
proprietatem, vt operetur admiranda. Consi¬
derarunt enim in terram redituram, & per su¬
premam separationem magicam, perfectam
quandam substantiam emersuram, quae tan¬
dem plurimis industriosis & valde prolixis prae¬
parationibus, ex vegetabilibus substantijs in
mineralia, ex mineralibus in metallica, & ex
perfectis metallicis substantijs attollitur in
perpetuam ac diuinam essentiam quintam,
mnium coelestium ac terrestrium creaturarum
essentiam in se concludentem. Arabes & Grę¬
ci, per characteres occultos, & Hieroglyphi¬
cas descriptiones Persarum & Aegyptiorum,
ad secreta & abstrusa mysteria peruenerunt,
quibus adeptis, & partim intellectis, partim
verò non, admiranda quaedam experiundo
viderunt oculariter. Sed quia supercoelestes
perationes profundiùs laterent, quàm captus
eorum posset assequi, arcanum hoc non iuxta
Magorum sententiam vocarunt supercoeleste,
sed