233
IN AVRORAM. 29
sed philosophorum arcanum, & ex sententia
Pythagorae, lapidem eorum. Hunc quicunque
assecuti sunt, varijs adumbrarunt figuris aeni¬
gmaticis, deceptorijsque similitudinibus, com¬
parationibus & vocabulorum fictionibus: vt
posteris eius materia saltem occulta foret, cu¬
ius nulla vel minima haberi posset notitia.
EXPLICATIO.
Consequenter, ac per ordinem praecedentia quaeque
capitula, sequentib. elucidare conatur author, vti quae
de regressu ad vnitatem suprà sobriè tetigerat, nunc
dilucidiùs resumat, inquiens, omnes creaturas ad suam
vnitatem adducendas, asseuerasse Magos, & hanc in
subtilissimam atque diuinam ascendere naturam, ope¬
rarique miracula. Nec subticuit qua ratione, quóve me¬
dio id fieri debeat: purgationibus, inquit, ac munda¬
tionibus, arte putato factis. Iam ponit, qua considera¬
tione Magi peruenerint ad inuentionem admirandi
huius arcani magici. Considerarunt (inquit) in ter¬
ram redituram vnitam substantiam, id est, sicuti cun¬
cta quae sunt ex terra, in terram semel sunt reditura,
non secus & ista materia de terra sumpta, magicè venit
advnitatem terream adducenda, multisque prolixis, &
industriosis operationibus, summa separatione factis,
in perfectam quandam substantiam, quam quintam
essentiam vocant, omnium creaturarum essentiam com¬
plexam. Tandem ex quibus id fiat substantijs docet, ex