233
42 EXPLICATIONES
totius mundi similitudinem habeat, & inde
rursus animalem esse dicunt, vti Plato magnum
mundum animal vocat.
EXPLICATIO.
Ea ratione qua philosophi, similitudine quadam,
suam dixere materiam animalem esse, lac virginis ap¬
pellantes, & sanguinem humanum, plurimi seducti
fuerunt, in animalibus quaerentes eiusmodi materiam.
Aliud enim intellexerunt, quàm scripserunt, non vt
seducerent, sed vt ad hunc loquendi riodum artem de¬
tegerent ijs tantùm, quos Deus ad.canum hoc ele¬
gerat. Putarunt enim alios, eiusmodi suum sermonem
intricatum mille figuris, intelligere minimè posse.
Quicquid enim apparuit, ab initio suarum operatio¬
num, in finem vsque Monarchiae sui lapidis, hoc nomen
in artis descriptione sortitum est eius, cuius rei simili¬
tudinem retulit, veluti lactis virginis, à similitudine
liquoris apparentis instar lactis muliebris: item san¬
guinis humani, propter eiusmodi rubicundissimum li¬
quorem etiam apparentem. Indigni pariter atque di¬
gni hac de causa, quia credebant ista de animalibus dici,
non pepercerunt omnibus, quae ex eis haberi poterant,
etiam ad spermata, Rebisque deuenientes, atque menstrua,
hoc est, excrementa quaeuis, cùm hominum, tum alio¬
rum animalium quorumcunque, etiam infectissimorum
venenis ad mortem perimentibus, vt stellionibus ac
lijs. Imò tam fuerunt nonnulli temerarij, vt basiliscum
ex