317
PRAEFATIO AD LECTOREM.
ctatu primò. Mentem suam apertè prodit his verbis. Prima (inquit)
materia depromenda non est exeis ex quibus creatum hoc, vel illud
creuit, sed ex ea prima materia, quae exillo producitur & generatur: ac
si diceret. Natura ex suo semine sua creata generat. Ars verò, non ex
eodem naturae semine exquo nata sunt creata naturalia, sed ex suo se¬
mine quod produnxit ex eiusmodi naturalibus, naturaliter producta
regenerat. Proinde cùm non fiat arte naturalis generatio, at solùm
artificialis regeneratio, pariformiter non est opus naturali semine,
sed potiùs artificiali artificialiter regenerante. Itidem de homuncu¬
lo sentire videtur sub allegorico sensu, quem etiam detegit, his verbis:
Indies (inquit) nutriendus est homunculus philosophicus, arcanò
sanguinis hominis, summa quidem industria in quinquagesimam ie¬
ptimanam, & quae sequuntur. Iam considerent in Paracelsum calu¬
mniatores, quid ipsimet ex sua scholadoceant. Ex eisdem (inquiunt)
nutrimur exquibus sumus, & econtrà. Quî fit igitur vt non intelli¬
gant Paracelsum docentem exarcano sanguinis nutrimenti genera¬
ri homunculum, & non ex spermate? Error interpretis vertentis Dam¬
pra in sperma, non est adscribendus autori. Non parui refert sanè Pa¬
racelsi scripta interpretari germanica, quae etiam à Germanis ipsis
vt plurimum non intelliguntur, licet à quodam olim dum viueret
conquestum sit, Germanos inferiores, aut Belgas interpretari haec
scripta. Sed vt ipsi ob amicitiam viuenti parcendum esse duxi, mor¬
tuo magis remittendum: potuit admonere priùs quàm editis scriptis
amicum reprehendere, tum quae pollicebatur melioradare. Vitiosa
sunt, & incorrecta, quae ab indoctis passim venalia circumferuntur
exemplaria manu scripta, vt plerisque locis non nisi per coniecturam
intelligibilia se praebeant. His tantisper fruimur, donec meliora con¬
tingant. Vt ad primam redeamus materiam. Haec vt cuique rel pe¬
culiaris est, haud secus ad cuiusque instaurationem sua praestantior
erit, quamquam & externa, vel ab alieno prolecta non est inefficax,
neque inutilis, modò similitudinem cum interno habeat naturalem.
Natura similitudine plurimùm gaudet in omnibus, cùm substantiae
tum