317
PRAEFATIO AD LECTOREM. 15
tum qualitatis. Hoc etiam adduximus infidelium dictum, ex eorum
schola etsi cum alio nuperrimè citato prolatum, non tamen ortum
habuisse putamus, cùm illi qui haec in medium adferunt non intelli¬
gant, alioqui meliùs de Paracelso iudicarent, istorum discipuli, qui¬
bus scripta sua declararunt olim infinitis commentarijs. Non tamen
eo deuenerunt infideles, vt cognoscerent veram physicam & artes
omnes ex verbo Dei pendere. In sudore vultus tui vesceris pane tuo,
& quae sequuntur. Item: Non ex solo pane viuit homo, sed ex omni
verbo quod procedit exore Dei. Quid per hoc suos docet Christus?
nunquid in homine duplicem vitam esse considerandam: priorem
ac potiorem aeternam videlicet, aeterno pane ciboque nutririae po¬
tu, verbo Dei nimirum: posteriorem verò quotidiano pane opus ha¬
bere, de quo etiam alibi vult hominem sollicitum non esse, modò
spiritualem cibum quęrat in regno Dei, reliquum vltro aduenturum
pollicetur, quicquid ad caducam hanc & naturalem vitam est neces¬
sarium? Si ergo vita naturalis est quotidiano pane sustentanda, cur
non in pane hoc ea quae faciunt ad eius vitae conseruationem quaere¬
mus, cùm per sudorem iniunctum sit nobis à Domino creatore no¬
stro, post aeternum panem? Existo posteriore pane quotidiano, con¬
cludit Paracelsus hominem habere duo corpora, duoque semina, san¬
guinemque duplicem. Prius corpus esse dicit exspermate parentum,
& hoc viuere non posse nisi per posterius, quod exspermate est nutri¬
menti, sustentetur & ex verbo Dei, quod huic pani dat baculum vitae
naturalis. Hoc ipsum corpus vocat misericordiae, alterum verò quod
habetur à parentibus, iusticiae. De his lege latiùs primo libro suorum
scriptorum in Paramiricis, cap. 7. Proinde ex nutrimento misericor¬
diae sanguinem sibi parat Paracelsus, & existo per concoctionem in
artificiato stomacho spermaticum semen etiam misericordiae; quod
primam vocat materiam, exquadocet arcanum ad medendum corpo¬
ri iusticiae prolicere. Siquidem panis hic misericordiae vel sudoris, per
Dei misericordiam in eius verbo, quandam similitudinis energiam
habet cum corpore iusticiae, non secus atque istud iusticiae tempore
D 3 cùm