317
PARACELSI PRAEPARATIONES. 21
nullo alio conuenire poterit quàm vno. Referendum vbi Tri¬
themius aenigmate suo proponit in arcanis, Reijciatur binarius
(inquit) & ternarius ad vnarij simplicitatem reducibilis erit. Nec
obliuiscendum etiam eius erroris, qui ab exordio descriptionis tin¬
cturae commissus legitur ad hunc modum. Transcendit color in
spiritum, & manet puluis albus in fundo vasis. Separa, pulueremque
liquefacito, conflabitur inde metallum aqueum, sed album lege me¬
tallum. Prouenit hic error ex autographo Germanico incorrecto,
in quo [G]Wasser[/G] habetur, quod [G]Weisser[/G] esse debuit. Iam demum ad
alias tincturas veniendum est.
DE ARCANO TINCTVRAE
antimonij.
REdigendum est in alcool, tandem in reuerberatorio vase clauso
per mensem igne leniter eleuandum, vt inde volatile consur¬
gat, primò album, deinde citrinum, & postremò rubeum, purpu¬
reum ac leue. Ab hoc lilli ad hunc modum pręparato, spiritu vini lilli
materiam altitudine digitorum decem excedente, clausoque vase
color extrahatur. Haec est summa praeparatio lilliae ex antimonio.
Frustra sunt in hoc operati negotio, quotquot ante Paracelsum
arcanum huiusmodi quaesierunt alijs medijs, & alienis à vero lilli
processu.
VSVS EIVS TINCTVRAE EST.
VT in dolio vini recentis mense Septembri, vel Octobri, ad quasque
viginti mensuras vncia semis huius tincturae affundatur, ac
cum vino digeri mundificarique sinatur. De hoc vino bibat ae¬
ger tribus, quatuor, aut pluribus septimanis alijs omnino potibus
omissis. Vlcera tamen obiter communioribus muniantur empla¬
stris. Operatur enim tinctura satis intrinsecus ad exteriora persa¬
nanda.
F OMNIS