233
88 EXPLICATIONES
operari natura. Hoc loco naturalem praeparationem
docet, à qua nostram artificialem addiscere nos tacitè
commonefacit, ac si diceret. Considerate quónam or¬
dine progrediatur natura in praeparatione suae mate¬
riae, nonialiter & vos facite. Tum demum (inquit) in¬
cipit operari natura. Nunquid (inquies) operabatur
priùs, separando tria prima quae dicta sunt, quodque re¬
purgando, permiscendoque simul? Maximè, sed non ea,
quae hic operatur ex postrema sententia. Prior namque
fuit Archeus vniuersalis ille, naturae dispositor siue dis¬
pensator sub terra degens materiam disponens ac prae¬
parans: posterior verò particularis est Archeus mate¬
riae insitus, ad formam supernaturalem suscipiendam,
praeparatae iam ac dispositae. Rursum. prior nobis praesi¬
gurat artificem nostrum externum, & operantem in
prima praeparatione tantùm, vt auditum est. Nihil
nim aliud hîc efficere potest in opere nostrae Monar¬
chiae, praeterquam administrare naturae. Posterior ta¬
men per se solùm operatur in materia latens: arcanum
summum, hoc est, prae caeteris in honore maximo sem¬
per habendum. Operatur itaque natura in suis tribus,
per ignem suum in centro, tanquam in furno latentem,
ad eum nempe modum, vt crassum & impurum sul¬
phur hoc suum à puro separet, ac à sale suo feculentam
terram, tandem à suo mercurio nubem & vmbram,
puris in corpus vnum geogamicum vnitis, id est, in for¬
mam vnam terrenae substantiae postmodum naturali
matrimonio coniungibilem. Ex ea mixtione quidem
naturali primùm, decoquit sibi mercurium fluidum,
et