97
92
QVADRIGAE AVRIFERAE
meo opere, quoniam aurum spiritum illum ex cor¬
rosiuo tantopere ad se attrahit, vt illo prae innume¬
ris solo gaudere videtur, arque ideo & quasi hoc
solo solui ac copulati velit; per vitam autem omnia
metalla solui constet, nec alia solutio corporum( te
stantibus philosophis) fieri potest quàm per vitam:
quis iam non videat, aurum hoc vnitum spiritu
viuere? siquidem sine corrosiuo aurum mortuum
esse auctor expressè fatetur. confirmat idem auri
cum spiritu hoc mirabilis illa quae sit in igne subli¬
matio. Cùm itaque omnes vno ore conclamitent
philosophi: Soluite corpora, fac fixum volatile: atque
ego hucusque in meo opere (Dei gratia) peruene¬
rim; restat duntaxat, vt coagulemus iam spiritus, si¬
ue volatile faciamus fixum: illud autem hoc in lo¬
co, per putrefactionem fieri debere auctor ostendit:
nam corruptio vnius est generatio alterius. Videtur
autem Theoph. annuere quasi corrosiuum per pu¬
trefactionem penitus remoueri debeat. Verum si
mens auctoris penitus introspiciatur, planè diuer¬
sum sentit, quod apparet ex his verbis: Licet, vel
quamuis corrosiuum non facile se moueri poterit,
&c. vult quidem fieri separationem, sed tamen ta¬
lem, vt id quod separari non potest, nec debet, sed
cum auro vniri, illudque in pondere, atque colore
augmentare debet, minimè remoueatur. Imprimis
verò quod corrosiuum non penitus remoueri de¬
beat, probatur ex praedicta vnione, quae frustranea
foret, si remotio necessariò requireretur, tum etiam
ex allegato in textu exemplo, vbi dicit, Auro natura¬
liter est insitum, vt innata vi humanum corpus con¬
seruet, ac ab omnibus morbis curet, atque praeser¬
uet.