97
93
QVARTA ROTA.
uet. Si hoc alteri potest praestare, certè multo magis
idem praestabit sibimetipsi, seque à corrosiuo illo
tuebitur. Ad haec affirmat corrosiuum hoc, nullate¬
nus in auro nominandum esse corrosiuum, idque
confirmat ratione, quod omne Realgar (sic & cor¬
rosiuum) in Elixiri auti mori cogatur, quo mortuo,
hoc est, annihilato, noua fiet generatio, praestantissi¬
ma videlicet, necnon excellentissima medicina at¬
que tinctura. hoc consentit etiam cum aliis philoso¬
phis qui vno ore omnes, tum demum medicinam
atque tincturam perfectam agnoscunt, quando ad
suam peruenit dulcedinem; prout poma non priùs
esui sunt apta, quàm vbi ad suam perfectam perue¬
nere maturitatem atque dulcedinem. Per putrefa¬
ctionem autem quam auctor in hoc opere praeci¬
puè requirit, multa amara, siue coriosiua dulcia,
multa denique venena praestantissimas fieri medi¬
cinas constat. Quòd autem & vnum hoc opus ad
instam atque perfectam suam sit peruenturum dul¬
cedinem, conuincor ipsa experientia, quippè quod
hanc iam (licet nondum perfectam) sub manibus
habui, nisi fata inimica bonis, atque Mars impius,
tam nobile bonum mihi inuidissent. Quare vbi
iam (Deo benignè gratiam suam largiente) iterum
semel in opere isto, ad praedictam hanc dulcedi¬
nem peruenero, eandemque meliore fato, ad debi¬
tam atque exquisitam suam perfectionem addu¬
xero, certo certior sum, me verum habiturum Elixir
solis Theoph. hoc est, praestantissimam, necnon ex¬
cellentissimam medicinam. Atque hîc, vt paulò priùs
memoratum testes adduco omnes veros philoso¬
phos. Nec hic scrupulum mihi facit quorumdam
pertinax