233
104 EXPLICATIONES
occulta velamine duntaxat, quae postmodum ipsi non
intelligentes ad inanes fabulas à veritate deflectentes,
contorserunt. Existimandum sanè id à Domino Deo
factum fuisse, vt essent magis inexcusabiles, & nos
confidentiores, dum considerabimus patrem nostrum
erga nos eius filios longè liberaliorem futurum, si cum
diligentia quaesierimus, vt ipsi fecerunt infideles, qui so¬
briè viuentes, omne studium ad arcana detegenda di¬
rexerunt. Nec voluit altißimus benignusque Deus labo¬
res istorum hominùm, etsi paganorum, inanes: reuela¬
uit enim ipsis arcanum, sed finem eius non, quem suis
electis nobisque reseruauit, vn à simul cum arcana dete¬
gendum, vt in isto lapide incarnationem, mortem &
resurrectionem esse figuratas, ex apparentibus in hoc
opere mirabilibus, ac euidentissimis propemodum si¬
gnis, declarare voluit. Advas iam rediens author de alio
videtur loqui, dum in haec verba prorumpit: Cabalistis
(ait) vas nostrum praesertim innotuit, hoc videlicet à
quadratura circuli fabricandum esse. Mira locutio sa¬
his, qui non intelligunt sententias spagyricorum: ac
si diceret, Vt circuli quadratura nunquam praecisè fuit
inuenta, sic & praecisa quantitas nostri vasis omnino
iusta & exacta reperiri non potest. Sed vt Archimedes
omnium proximè accessit, proportione tripla sesquise¬
ptima diametri ad circunferentiam, nec tamen est ae¬
qualitas in proportionatis hac via, quin aliquid vel tan¬
tillum desit, quod viginti duorum subtendentes arcuum
lineae demonstrant, à suis spacijs: non aliter in fabrican¬
do lapide, cum ista non poßit aßignari proportiovasis
ad