233
IN AVRORAM. 105
ad materiam, quantò proximiùs accedere poterit ar¬
tifex in adornanda proportione, tantò melius operabi¬
tur, & minori periculo:vt spiritus & anima nostrae ma¬
teriae separata à suo corpore, hoc, pro coeli (inquit) al¬
titudine secum eleuare valeat. Haec est loci declaratio
de fixo volatili fiendo, qua docetur corpus beneficio spi¬
ritus & animae fieri volatile, hoc est, in sublime coelum
vasis videlicet, attolli. Nam sivas strictius aequo fuerit,
quàm dominantes spiritus desiderant, ignis philoso¬
phici calor (qui quidem acutißimus existit) materiam
violentiùs excitatam, ad operationem vehementiorem
vrgebit, vt vas in mille frusta disrumpatur. Ad terrae
motum naturalem id potest referri. Contingit enim
aliquando, vt vapores subterranei per calorem inten¬
sissimum, & ignem existentem in centro, per inflexos
vndique radios, ita multiplicentur, vt cauernae capaci¬
tas aliquo loco globuli sustinere nequeat, ibidem ad su¬
perficiem impetu lati, si debiliores existant, quàm vt
valeant erumpere, concutitur superficies terrae, febrili
quodammodo paroxysmo: si verò vehementiores fue¬
rint, omnino diruunt aedificia, montes quoque dum
rumpunt: cuius exemplum praebuit in Italia nuper an¬
no 1570. celeberrima ciuitas Lombardiae Ferraria, &
aliquot annos antea in Toscanae limitibus, oppidum
quoddam Scarparia nuncupatum. Non secus multipli¬
catis vaporibus, vas philosophicum nimium igne secre¬
to suo, supraque modum excitato, cogitur in frusta dissi¬
lire, maximopericulo corporis & vitae astantis opera¬
rij. Si verò vas eiusmodi sit amplius, capaciusque, quàm