233
116 EXPLICATIONES
in arsenico videlicet, vitriolo, & antimonio, frustraco¬
nantur ex istis & alijs id genus vniuersale nostrum, de
quo nunc potissimùm agitur, conficere. Haec elegantis¬
simè confirmat author hisce verbis. Quoniam (inquit)
est eadem substantia, quae quaeritur, cum ea ex qua de¬
promi debet. Melius quid in hanc sententiam dicipo¬
tuit nihil, atque dicere: Quidnam in hac arte quaeris phi¬
losophe? aurum, inquies, conficere magisterio: sed vnde
putas id fieri debere, nunquid ex auro, vel ex lapidibus,
veluti lapis ipse tu factus panem petis ex eis vnà cum
patre sophistarum omnium, fieri? Quia quaeris igitur
in eo, in quo non est id quod quaeris, provoto non succe¬
dunt qualescunque tui conatus. Ad pondus tandem ve¬
niens, duplex hoc ponit, naturalè prius: alterùm verò
artificiale. Naturale dicit in terra per naturam esse
proportionatum, quod etiam elementale vocatur, de
quo Arnaldum allegat. Si plus terrae (inquit) aut mi¬
nùs additum fuerit, intellige per naturam, vel aliàs,
quàm natura, putà componendae rei, patiatur, suffo¬
catur anima sine fructu: vice versa si plus aquae, id est,
mercurij philosophici & aurei, minúsve, ad fermen¬
tum accedat, non inconuenientius eueniet, neque fru¬
galius: huius enim superflua portio, materiam plus ni¬
mio humectam reddit: tum pauca iusto sicciorem effi¬
cit ac duriorem. Si plus aëris adsit, nimium tincturae,
si minus, parum imprimitur, & pallidum redditur cor¬
pus. Pariter ex igne superfluóve calore materia com¬
buritur, si remissior erit, potestatem exiccandi non ha¬
bet, neque soluendi, &c. Haec resumere vt ex textu vi¬
sum