233
IN AVRORAM. 117
sum est, quòd in istis verbis delitescere videtur vniuer¬
sa metallorum & mineralium oeconomia, per naturam
sub terris exercitata, vt infrà sub finem annectemus
huius libri, post Thesaurum philosophorum. Etenim si
rem, ex verbis exactiùs examines, videbis per impro¬
portionatas eiuscemodi rationes naturales, imperse.
cta quaeque sub terra generari per naturam. Aliud est
etiam in istis animaduersione dignum, vtpote partes
proportionales elementorum fieri iuxta naturam, quae
non operatur per separationem, nisi puri ab impuro,
sed perpurorum tantùm commistionem. Artificiale
pondus autem, dicit esse occultissimum in arte magica
ponderationum, hoc est, in mentalibus, & non in ele¬
mentalibus fieri ponderibus. Nam inter spiritum, ani¬
mam, & corpus, asseuerant philosophi pondus consta¬
re sulphure, hoc est, his tribus communi, tanquam ope¬
ris rectore, id est, vinculo singulas partes in vnicum cor¬
pus vniente. Hoc interpretatur ad hunc modum: Ete¬
nim (inquit) anima sulphur apprimè desiderat, neces¬
sarioque obseruat ratione ponderis, hoc est, pars illa me¬
dia, quae est inter spiritum & corpus, tanquam vincu¬
llum, desiderat maximè sulphur hoc magicum (quod in
Physicis meis vocaui magneticum) & obseruat ratione
ponderis, id est, occultae magicae vel magneticae propor¬
tionis. Hoc aenigmaticè postmodum interpretatur in
hanc sententiam: Materia nostra (inquit) est vnita ru¬
beo sulphuri fixo, hoc est, constat nostra materia ex
rubeo sulphure fixo, vel aureo vnito, cui tertia pars re¬
iminis commissa est, hoc est, tanqua tertium ei vincu¬
H 3